Urna subtegitur. Scelerum, gaudete, nepotes!
Insons, luctifica sparsis cervice capillis,
Plange! fori lumen, venerandae gloria legis,
Occidit: heu, secum effoetas Acherontis ad oras
Multa abiit virtus. Pro tot virtutibus uni,
Livor, parce viro; non audacissimus esto
Illius in cineres, cujus tot millia vultus
Mortalium attonuit: sic cum te nuntia Ditis
Vulneret exsanguis, feliciter ossa quiescant,
Famaque marmorei superet monumenta sepulcri.

Similar Posts

Leave a Reply

Your email address will not be published.